MISSIO

MISSIO
MISSIO
in Ludo Gladiatorio, dicebatur apud Romanos quoties laesus aut victus Gladiator victori eripiebatur a Principe, vel. Munerario, ex faventia Populi, quam significabat pressô pollice, i. e. pollice intra palmam conditô: Sed haec liberabat solum in eum diem, vel in illud munus; cum contra Rudis in omnem vitam Gladiatorem ab atena pronuntiaret liberum, nisi volens ipse, vel pecuniâ illectus pugnaret, unde Missionis et Rudis diserimen notandum. Tum Missio dabatur laeso ac victo, palma vero et Rudis victori: quemadmodum eidem Pileus non immunitatem solum a cruentis his ludis, sed et libertatem ac ius civitatis, conferebat. Missionis huius meminit Martial. de Spectac. Epigr. 29.
Missio saepe viris magno clamore petita est:
Ubi de Prisco et Vero Gladiatoribus agit, qui ubi diu aequâ pugnâssent Marte, populus vel favore, vel morae taediô missionem utrique petiit; quam postquam Domitianus negâsset, arenae lege iubens agi, nec dirimi certamen ferens, nisi alterô victô, populumque interea donis ac missilibus noratus esset, utrique tandem simul ictu pari laeso palmas misit et rudes. Nonnumquam vero adeo cruenti fuere Muncrarii, ut spectacula sine Missione indicerent, quod Augustum prohibuisse, memorat in eius vita c. 49. Sueton. Sed et usurpata vox de militibus fuit, quibus Missio honesta contingebat, cum iusta militiae vacatio esset; cum nempe aut legitima quis confecisset stipendia, aut maior esset annis 50. Causaria vero, cum necessaria causa esset, cum videl. aut morbô, aut imbecillâ valetudine impeditus quis in castris esse non posset. Utriusque meminit Liv. l. 7. c. 39. Consul eductô in aestiva milite, exercitum purgare Missionibus turbulentorum hominum instituit, aliisemerita dicendo stipendia esse, alios graves iam aetate, aut viribus parum validos. Praeter has fuerunt aliae quoque vacationes extra ordinem gratiae causâ, vel a Senatu vel ab Imperatorib. datae, Sic P. Aebutio emerita esse stipendia iussit Senatus, apud Liv. l. 39. c. 19. de Imperatoribus vide Epitomen Liv. 55. et de his plura apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. ult.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Missio — ist das päpstliche Missionswerk in Deutschland. Inhaltsverzeichnis 1 Geschichte 2 Aufgabe und Leitthemen 3 Gebet …   Deutsch Wikipedia

  • Missio —    • Missio (юр.),        1. увольнение от военной службы:          a) honesta, по истечении законного срока, а впоследствии и по милости императора;          b) causaria, вследствие болезни, телесных пороков и т. п.;          c) ignominiosa, за… …   Реальный словарь классических древностей

  • Missio — (lat.), 1) Loslassung; daher 2) (röm. Ant.), Abschied der Soldaten: mit Grund, wegen Ablauf der bestimmten Jahre, M. honesta; aus sonst einem Grunde, z.B. Krankheit, M. causarĭa; wegen entehrender Vergehungen, M. ignominiōsa; 3) Abschied der… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Missio — Missio, Einweisung; m. in bona, in possessionem, richterliche Einweisung auf fremdes Eigenthum zur pfandhaften Sicherung der Rechtsansprüche gegen einen flüchtigen insolventen Schuldner od. der die cautio damni infecti nicht leistete od. die… …   Herders Conversations-Lexikon

  • missio — index release Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • missio — Logo von Missio Päpstliche Missionswerke in Österreich missio Logo in Deutschland …   Deutsch Wikipedia

  • Missio — Mịssio   [lateinisch »Sendung«], Missio. Internationales Katholisches Missionswerk e. V., Hilfswerk der katholischen Kirche für die Kirchen in Afrika, Asien und Ozeanien; seit 1972 gemeinsamer Name der beiden deutschen Missionsvereine… …   Universal-Lexikon

  • Missio dei — is a Latin theological term that can be translated as the sending of God. is understood as being derived from the very nature of God. The missionary initiative comes from God alone. In 1934, Karl Hartenstein, a German missiologist, coined the… …   Wikipedia

  • Missio canonica — Missio canonica  специальное разрешение в римско католической церкви (РКЦ) на выполнение образовательных функций от имени церкви. Такое разрешение требуется не только священникам, но и школьным учителям, преподающим католическую религию (в… …   Википедия

  • Missio in bona — Missio in bona, s. Missio in possessionem …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”